Plinius Senior Lavori in corso


Fonti latine

Fonti Greche

Epigrafi

Latin Authors

Greek Authors

Epigraphies


Italiano Il testo latino English translation


Naturalis Historia (LacusCurtius) or

Liber Secundus (The Classics Page) oppure Liber Secundus (Lacus Curtius):

cvi 230

In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium Xanthus, unde et nomen amni.
In Ponto fluvius Axiaces rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt.
In Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio loco exoritur, annonae mutationem significans.

Brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus. Lyncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno.

Nell'agro Falisco (Civita Castellana) tutta l'acqua bevuta rende i buoi bianchi, in Beotia il fiume Melas fa nere le pecore, il Cephisus, che esce dallo stesso lago, bianche, di nuovo bianco il Penius e gialle lo Xanthus vicino ad Ilio, da cui anche il nome del fiume.
Nel Ponto il fiume Axaices irriga i campi, pascolando nei quali cavalle danno alla gente latte nero.
Nel Reatino una fonte detta Neminia sgorga in luoghi sempre diversi, .....

A Brindisi nel porto una fonte offre acque incorrotte ai naviganti.
L'acqua di Lyncestis detta acidula (acetosa) rende ebbri come se fosse vino, così anche in Paphlagonia e nell'Ager Caleno.

Informazione davvero rischiosa per gli osti. Anziché vino caleno acqua calena?

Liber Tertius
60 felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen.


hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique montes.

ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis.
haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est, hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci, Campani.

Felice quella Campania, dal cui seno iniziano i colli portatori di viti e l'ebrezza per il succo coltivato per tutte le terre e, come dissero gli antichi, la somma competizione tra il Padre Libero [Bacco] e Cerere.
Qui coltivano i campi Setini e Caecubi; qui si collegano i colli Falerni, Caleni, e poi sorgono i colli Massici, Gaurani e Sorrentini.

....

Osci, Greci, Umbri, Tusci [Etruschi], Campani

63 Intus coloniae Capua, ab campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani, Allifani, Atinates, Alterinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates, Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino, item Hernico, item Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti, Cubulterini, Castrimoenienses,

Decimus quartus
65 nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque.
iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustique nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia. nam quod Signia nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.
Infatti

Plinio His. Natur. XVIII

15 cum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, missis ob id ad se legatis Etruriae celeberrimus vates Olenus Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptavit, scipione determinata prius templi imagine in solo ante se: Hoc ergo dicitis, Romani? hic templum Iovis optimi maximi futurum est, hic caput invenimus? constantissima annalium adfirmatione, transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni praemoniti a filio vatis legati respondissent: il celiberrimo Vate Olenus Calenus
16 Non plane hic, sed Romae inventum caput dicimus. iterum id accidisse tradunt, cum in fastigium eiusdem delubri praeparatae quadrigae fictiles in fornace crevissent, iterum simili modo retentum augurium.

[TOP]

xiii 42 Proximum scelus fuit eius, qui primus ex auro denarium signavit, quod et ipsum latet auctore incerto.

populus Romanus ne argento quidem signato ante Phyrrhum regem devictum usus est.
libralis — unde etiam nunc libella dicitur et dupondius — adpendebatur assis; quare aeris gravis poena dicta, et adhuc expensa in rationibus dicuntur, item inpendia et dependere,
Il successivo delitto fu di chi per primo batté un danario di oro, fatto anche questo che è celato da un autore ignoto.

Il popolo Romano non usava nessun tipo di argento battuto prima di aver sconfitto Pirro.
adpendebatur. l'asse librale - da cui anche ora si dice libella e dupondio; per ciò poena è detta di aer gravis, ...
43 quin et militum stipendia, hoc est stipis pondera, dispensatores, libripendes, qua consuetudine in iis emptionibus, quae mancipi sunt, etiam nunc libra interponitur. Servius rex primus signavit aes. antea rudi usos Romae Timaeus tradit. signatum est nota pecudum, unde et pecunia appellata. maximus census assium fuit illo rege, et ideo haec prima classis. —
44 Argentum signatum anno urbis CCCCLXXXV, Q. Ogulnio C. Fabio cos., quinque annis ante primum Punicum bellum.
et placuit denarium pro X libris aeris valere, quinarium pro V, sestertium pro dupondio ac semisse.
librale autem pondus aeris inminutum est bello Punico primo, cum inpensis res p. non sufficeret, constitutumque ut asses sextantario pondere ferirentur. ita quinque partes lucri factae, dissolutumque aes alienum.
L'argento fu battuto nell'anno dell'Urbe 485, consoli Q. Ogulnio e C. Fabio, cinque anni prema della I guerra punica.
E si scelse di valutare il denario per X libre di bronzo, il quinario per V ed il sesterzio per un dupondio ed una semisse (cioè due libre e mezzo). 
....
45 nota aeris eius fuit ex altera parte Ianus geminus, ex altera rostrum navis, in triente vero et quadrante rates. quadrans antea teruncius vocatus a tribus unciis. postea Hannibale urguente Q. Fabio Maximo dictatore asses unciales facti, placuitque denarium XVI assibus permutari, quinarium octonis, sestertium quaternis. ita res p. dimidium lucrata est, in militari tamen stipendio semper denarius pro X assibus datus est.
46 notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus Victoria, et inde nomen. —
47 Aureus nummus post annos LI percussus est quam argenteus ita, ut scripulum valeret sestertios vicenos, quod efficit in libram ratione sestertii, qui tunc erat, DCCLX. postea placuit XXXX signari ex auri libris, paulatimque principes inminuere pondus, et novisissime Nero ad XXXXV.