Aulo Gellio


Fonti latine

Fonti Greche

Epigrafi

Latin Authors

Greek Authors

Epigraphies


Le Notti Attiche, X, 3/3;

III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. I. Fortis ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? II. Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta maxima invidia potest, conqueritur. III. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul venit Vxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Vxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est." IV. In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? brevitas sane etvenustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet. V. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogavit, num mortuum ferrent. Vbi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit." VI. Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. VII. At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit? VIII. animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur; IX. velut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet." X. Iam haec medius fidius sola verba: "nudari ac deligari et virgas expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas. XI. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: "palus" inquit "in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est." XII. Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est", sed: "caedebatur" inquit "virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "civis Romanus sum!" Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur." XIII. Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?" XIV. Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est. XV. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit. XVI. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse, quod Cicero postea perfecit. XVII. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: "Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?" XVIII. Quod Cato dixit: "Bruttiani verberavere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat: XIX. Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani".


[TOP]