Philippichae

Cicero

Per il testo completo vedere in: Philippichae:

Contro Fufio:
Philippica VIII vedi anche in: In M. Antonium Oratio Philippica Octava
Philippica X  vedi anche in: In M. Antonium Oratio Philippica Decima
Philippica XII vedi anche in: In M. Antonium Oratio Philippica Duodecima

Silla a Cales :
Philippica XII, 27 In M. Antonium Oratio Philippica Duodecima

(Cic. Phil. 8, 4, 14)

[TOP]

[11] [IV] Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda commemorat. Quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? quod cum omnibus bonis utile esset, tum praecipue mihi. Quem enim cursum industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine iudiciis? quae esse non possunt civili pace sublata.

[12] Sed quaeso, Calene, quid tu? Servitutem pacem vocas.

[13] ... Pater quidem tuus, quo utebar sene auctore adulescens, homo severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae, qui Ti. Gracchum interfecit, dare solebat; eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur.

[15] [V] ..... Num aut consules illos aut clarissumos viros vituperandos putas? Ego Catilinam perire volui. Num tu, qui omnes salvos vis, Catilinam salvum esse voluisti? Hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam: Ego nolo quemquam civem committere, ut morte multandus sit; tu, etiamsi commiserit, conservandum putas.

[16] Dura vox; multo illa durior: 'Salvi sint inprobi, scelerati, impii; deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publica!' Uno in homine, Q. Fufi, fateor te vidisse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum civem, sceleratum, libidinosum, impium, audacem, facinerosum, tu contra sanctum, temperantemm innocentem, modestum, retinendum civem et optandum. In hoc uno te plurimum vidisse, me multum errasse concedo. Nam quod me tecum iracunde agere dixisti solere, non est ita. Vehementer me agere fateor, iracunde nego. Omnino irasci non temere soleo, ne si merentur quidem.

[18] Et quidem, quo melior senator videatur, negat se illi amicum esse debere; cum suo magno esset beneficio, venisse eum contra se. Vide, quanta caritas sit patriae; cum homini sit iratus, tamen rei publicae causa defendit Antonium. Ego te, cum in Massiliensis tam es acerbus, Q. Fufi, non animo aequo audio. Quousque enim Massiliam oppugnabis? ne triumphus quidem finem facit belli, per quem lata est urbs ea, sine qua numquam ex Transalpinis gentibus maiores nostri triumphaverunt? Quo quidem tempore populus Romanus ingemuit; quamquam proprios dolores suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur.

[19] Caesar ipse, qui illis fuerat iratissimus, tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat; te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest? Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico omnia, nec tamen sine dolore animi; neminem illi civitati inimicum esse arbitror, qui amicus huic sit civitati. Excogitare, quae tua ratio sit, Calene, non possum. Antea deterrere te, ne popularis esses, non poteramus; exorare nunc, ut sis popularis, non possumus. Satis multa cum Fufio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate ferat, aequo animo laturum amici.

In M. Antonium Oratio Philippica Decima

[TOP]

[3] Quae est enim ista tua ratio, Calene, quae mens, ut numquam post Kalendis Ianuarias idem senseris, quod is, qui te sententiam primum rogat, numquam tam frequens senatus fuerit, ut unus aliquis sententiam tuam secutus sit? Cur semper tui dissimilis defendis, cur, cum te et vita et fortuna tua ad otium, ad dignitatem invitet, ea probas, ea decernis, ea sentis, quae sint inimica et otio communi et dignitati tuae?

[5] Quaero igitur, eum Brutine similem malis an Antoni, ac permitto, ut de tribus Antoniis eligas, quem velis. 'Di meliora'! inquies. Cur igitur non iis faves, eos laudas, quorum similem tuum filium esse vis? Simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. Hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. Ita enim dixisti, et quidem de scripto (nam te inopia verbi lapsum putarem [nisi tuam in dicendo facultatem nossem]), litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. Quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum?

[6] Usum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. Quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis (sunt enim innumerabilia) bene scriptas litteras decretum a senatu? Quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit, fortuito; scriptum, meditatum, cogitatum attulisti. [III] Hanc tibi consuetudinem plerisque in rebus bonis obtrectandi si qui detraxerit, quid tibi, quod sibi quisque velit, non relinquetur? Quam ob rem collige te placaque animum istum aliquando et mitiga, audi viros bonos, quibus multis uteris, loquere cum sapientissimo homine genero tuo saepius quam ipse tecum; tum denique amplissimi honoris nomen optinebis. An vero hoc pro nihilo putas, in quo quidem pro amicitia tuam vicem dolere soleo, efferri hoc foras et ad populi Romani auris pervenire, ei, qui primus sententiam dixerit, neminem adsensum? quod etiam hodie futurum arbitror. Legiones abducis a Bruto. Quas? nempe eas, quas ille a C. Antoni scelere avertit et ad rem publicam sua auctoritate traduxit. Rursus igitur vis nudatum illum atque solum a re publica relegatum videri.


In M. Antonium Oratio Philippica Duodecima

[TOP]

[3] Quod si non ita est, cur a Pisone et Caleno potissimum, cur hoc tempore, cur tam inproviso, cur tam repente pacis est facta mentio? Negat Piso scire se, negat audisse quicquam, negat Calenus rem ullam novam allatam esse; atque id nunc negant, posteaquam nos pacificatoria legatione implicatos putant. Quid ergo opus est novo consilio, si in re nihil omnino novi est? [II] Decepti, decepti, inquam, sumus, patres conscripti; Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod videbam equidem, sed quasi per caliginem; praestrinxerat aciem animi D. Bruti salus. Quodsi in bello dari vicarii solerent, libenter me, ut D.Brutus emitteretur, pro illo includi paterer.

[4] Atque hac voce Q.Fufi capti sumus: 'Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestatem futurum se dixerit?' Durum videbatur; itaque fracti sumus, cessimus. Recedit igitur a Mutina? Nescio. Paret senatui? 'Credo', inquit Calenus; 'sed ita, ut teneat dignitatem.' Valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est, Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet, quam per se perdidit. Si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse; quamquam - sed hoc malo dicere 'audirem'; stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas.

[18] Itaque, ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquum eierabant, de me querebantur, diffidebant etiam Servilio; meminerant eius sententiis confixum Antonium; L.Caesarem fortem quidem illum et constantem senatorem, avunculum tamen, Calenum procuratorem, Pisonem familiarem, te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem; non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit inmutatae voluntatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt; quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.

[TOP]

Silla a Cales

Philippica XII, 27

[27] Memini colloquia et cum acerrimis hostibus et cum gravissime dissidentibus civibus. Cn.Pompeius, Sexti filius, consul me praesente, cum essem tiro in eius exercitu, cum P.Vettio Scatone, duce Marsorum, inter bina castra collocutus est; quo quidem memini Sex. Pompeium, fratrem consulis, ad colloquium ipsum Roma venire, doctum virum atque sapientem. Quem cum Scato salutasset, 'Quem te appellem?' inquit. At ille: 'Voluntate hospitem, necessitate hostem.' Erat in illo colloquio aequitas; nullus timor, nulla suberat suspicio; mediocre etiam odium. Non enim ut eriperent nobis socii civitatem, sed ut in eam reciperentur, petebant. Sulla cum Scipione inter Cales et Teanum, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, de iure civitatis agentes inter se condiciones contulerunt. Non tenuit omnino colloquium illud fidem, a vi tamen periculoque afuit. [XII] Possumusne igitur in Antoni latrocinio aeque esse tuti? Non possumus, aut, si ceteri possunt, me posse diffido.

[TOP]